Ex corpore: Sacra et Profana
Manuel Lopez Obrador, sodalis factionis MORENA, tyrannus Mexici, nuper edixit tres praecipua rerum historiae mexicanae esse:
I) Eversio anno 1810 AD Michaeli Hidalgo y Costilla,
II) Bellum trium annorum ab 1858 AD usque ad 1861 AD,
III) Bellum domesticum anno 1910 AD usque ad 1920 AD.
Dixit talia bella progressum libertatemque Mexici esse. Sed contigit ut dominus Lopez Obrador, sicut factio PRI, errat. Eversio anno 1810 AD numerus effrenatus caedum innocentium, stuprorum per vim, incensionum sine fine, latrociniorum, ergo pessum eundi oeconomiae mexicanae. Aetate antebelli cibus erat, aetate postbelli quin contra cibus non erat. Res ipsa loquitur: Etiamsi Michaelem Hidalgo y Costilla et participes vandalicos eius cladem acceperunt, illi vandali exitium Mexici fuerunt.
Bellum trium annorum in populum mexicanum gestum est, porro bellum istud fautum est francmasonicis ritus yorkinici et praecipue Civitatibus Foederatis, in toto opera Beniti Juarez, indicus generis zapoteci et pessimus proditor historiae mexicanae.
Bellum domesticum anno 1910 AD iurgium inter francmasonicos gestum est, ex eo dictatura crudelis factionis PRI orta est, dictatura pessima adversum populum mexicanum, quae usque ad annum 2000 AD duravit.
Ad ultimum, Manuel Lopez Obrador neglexit opportune veram historiam mexicanam, sed quid volumus fieri e vero filio Joeli Poinsett?
Celedonius Jimenez scripsit die mercurii, 12o aprilis, 2023 AD.