3.06.2024

DOMINUS ALAN TURING ET SIMULATIO HOMINUM, ex corpore SACRA ET PROFANA, doctorici Ardis Ann Moe dedicatus

 Quis fuit dominus Alan Turing?  Praecursor victoriarum Briatanniae, auctor supernus telae universalis, inventor arcanarum computatri,ingenium temporis recentis, quippini firmator imperii anglici, innovator progressus scientiarum, gloria cognitionis humanae,  nimirum afflatus toto mundo, merito largificae laudes infiniter ei debitae, germanus heros ut possumus  percipere, verbi causa:  Nuper administratio  anglica  diiudicavit ut imaginem eiusdem supra schedinummos quinquaginta ponderibus valentes collocaret signo agnitionis gratiarumque, at contra ipsa administratio eum reddidit sicut inclutum exemplum futurarum, quid, quid ita? Quidem nuper regina anglica eum ignovit, ipsa, sicut supra commemoratus sum,  administratio excusationem attulit propter poenam  quae ei impie, improbe audeo dire,  sumpsit.Quamobrem poena administrativa? Forte dominus Turing, subnomine heroe,  occulta inimicis Brittaniae tradidit?  Necavit nescitur quem? Diripuit aerarium communem? Fortasse diabolum socium ascivit? Pactionem cum  diabolo rumpit? Deos diabolisque esse negavitf? Quid contigit? Quid fuit?

Flagito veritatem! Utinam deos immortales mihi audirent! Hmmm...Quam mirum, quam expeditum ad explanandum! Suppudet me dicandi impietam huius herois commercium cum viris honestis esse, sententia, aut melius dire praemium propter meritorum huius, castratio inserando hormonam femeninam nomine estrogeni, illa hormona concharum;  quomodo?  modo clisteribus modo pastillis;  causa mortis eius? mors voluntaria. Iustitia perfecta?  Numquam,  ut solet  terris esse,  Aut potius dictu: Iniuria perfecta est.

Celedonius Jimenez die mercurii, 6o die mensis martini, 2024 AD.

Ex corpore: Sacra et Profana.